Codex Iustinianus 5.59.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.5.59.5pr. Veterem dubitationem amputantes, per quam testamentarii quidem vel per inquisitionem dati tutoris et unius auctoritas sufficiebat, licet plures fuerant, non tamen diversis regionibus destinati, legitimi autem vel simpliciter dati omnes consentire compellebantur, sancimus, si plures tutores fuerint ordinati, sive in testamento paterno sive ex lege vocati sive a iudice vel ex inquisitione vel simpliciter dati, et unius tutoris auctoritatem omnibus tutoribus sufficere, ubi non divisa est administratio vel pro regionibus vel pro substantiæ partibus: ibi etenim necesse est singulis pro suis partibus vel regionibus auctoritatem pupillo præstare, quia in hoc casu non absimiles esse testamentariis et per inquisitionem datis legitimos et simpliciter datos iubemus eo, quod fideiussionis onere prægravantur et subsidiariæ actionis adminiculum speratur.
C.5.59.5.1 Sed hæc omnia ita accipienda sunt, si non res quæ agitur solutionem faciat ipsius tutelæ, ut puta si pupillus in adrogationem se dare desiderat․ etenim absurdum est solvi tutelam nec consentiente, sed forsitan et ignorante eo, qui tutor fuerat ordinatus.
C.5.59.5.2 Tunc etenim, sive testamentarii sive per inquisitionem dati sive legitimi sive simpliciter creati sunt, necesse est omnes suam auctoritatem præstare, ut, quod omnes similiter tangit, ab omnibus comprobetur.
C.5.59.5.3 Quæ omnia simili modo et in curatoribus observari oportet.
subscriptio D․ k․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc.[a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
