Codex Iustinianus 5.53.4
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Muciano
C.5.53.4pr. Alio iure est tutor, alio heres eius․ tutor enim inventarium ceteraque instrumenta si non proferat, in litem iusiurandum adversus se potest admittere: at enim heres eius ita demum, si reperta in hereditate dolo malo non exhibeat.
C.5.53.4.1 Sed cum adversus ipsum tutorem litem contestatam esse dicatis, transferentibus in heredes eius actionem præses provinciæ partes suas exhibebit non ignorans, nisi exhibeantur instrumenta, quatenus iuxta formam constitutionum partes suas debeat moderari.
subscriptio PP․ VII k․ Oct․ Pio et Pontiano conss.[a․ 238]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
