Codex Iustinianus 5.52.2
inscriptio Imppp․ Carus Carinus et Numerianus AAA․ Primigenio
C.5.52.2pr. Si divisio administrationis inter tutores sive curatores in eodem loco seu provincia constitutos necdum fuit, licentiam habet adulescens et unum eorum eligere et totum debitum exigere, cessione videlicet ab eo adversus ceteros tutores seu curatores actionum ei competentium facienda.
C.5.52.2.1 In divisionem autem administratione deducta sive a præside sive a testatoris voluntate unumquemque pro sua administratione convenire potest, periculum invicem tutoribus seu curatoribus non sustinentibus, nisi per dolum aut culpam suspectum non removerunt vel tarde suspicionis rationem moverunt, cum alter eorum non solvendo effectus sit, vel suspicionis causam agendo sua sponte iura pupilli prodiderunt.
C.5.52.2.2 Nec prodest eis dicentibus contutorem suum non administrasse pupillares res.
C.5.52.2.3 Sin vero ipsi inter se res administrationis diviserunt, non prohibetur adulescens et unum ex his in solidum convenire, ita ut actiones, quas adversus alios habet, ad electum transferat.
subscriptio PP․ Hemesæ XV k․ April․ Carino II et Numeriano AA. conss.[a․ 284]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
