Codex Iustinianus 5.51.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.5.51.13pr. Veteris iuris dubitationem decidentes sancimus, si quidem tutor vel curator pro substantia pupilli vel adulti aliquid ubicumque dixerit ad maiorem quantitatem eam reducens, sive pro utilitate pupilli vel adulti sive per solam simplicitatem sive per aliam quamcumque causam, nihil veritati præiudicare, sed hoc obtinere, quod ipsius rei inducit natura et mensura pupillaris vel adulti ostendit substantiæ.
C.5.51.13.1 Sin autem inventario publice facto res pupillares vel adulti conscripserit et ipse per huiusmodi scripturam confessus fuerit ampliorem quantitatem substantiæ, non esse aliud inspiciendum nisi hoc quod scripsit, et secundum vires eiusdem scripturæ patrimonium pupilli vel adulti exigi: neque enim sic homo simplex, immo magis stultus invenitur, ut et in publico inventario contra se scribi aliquid patiatur․
C.5.51.13.2 Illo procul dubio observando, ut non audeat tutor vel curator res pupillares vel adulti aliter attingere vel ullam sibi communionem ad eas vindicare, nisi prius inventario publice facto secundum morem solitum res eis tradantur: nisi testatores qui substantiam transmittunt specialiter inventarium conscribi vetaverint.
C.5.51.13.3 Scituris tutoribus et curatoribus, quod, si inventarium facere neglexerint, et quasi suspecti ab officio removeantur et poenis legitimis, quæ contra eos interminatæ sunt, subiacebunt et postea perpetua macula infamiæ notabuntur, neque ab imperiali beneficio absolutione huiusmodi notæ fruituri.
subscriptio D․ k․ Aug․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv․ cc. conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
