Codex Iustinianus 5.51.6
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Septimo et Cononi
C.5.51.6pr. Cum interdictæ venditionis vitium etiam pretii fraude tutor vester cumulasse proponatur, non dubitabit præses provinciæ, quando venditionem confirmare voluistis, residuum pretium cum usuris venditæ a tutore possessionis celeriter vobis restitui iubere.
C.5.51.6.1 Quod autem petitis ab heredibus eius qui vendidit pretium vobis exsolvi, superfluo a nobis desideratis, quia nec præsidis experientiam possit latere, tutores qui gesserint sive heredes eorum ob ea negotia, quæ per eos administrata sunt, principali loco conveniri debere, ceteris ob culpæ rationem non servati detrimenti periculo substitutis, vel, si pariter administrasse doceantur, etiam adversus unum liberum experiundi arbitrium competere, ita ut actiones, quas adversus alios habetis, ad electum transferantur.
subscriptio PP․ IIII k․ Sept․ ipsis IIII et III AA․ conss.[a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
