Codex Iustinianus 5.51.4
inscriptio Imp․ Alexander A․ Aglao
C.5.51.4pr. Eum, qui bonis paternis secundum edicti formam abstentus est, hereditariis actionibus conveniri nulla ratio suadet.
C.5.51.4.1 Nec ad rem facit, quod adversus curatores , si non consulte abstentus sit, actio competat: nihil quippe in ea quæ ex officio gesta sunt vel geri debebunt veniet, sed culpa solum quantique interfuit eius non fuisse abstentum æstimatur.
C.5.51.4.2 Cui consequens est, ut, si propter eam causam transegisti cum curatoribus, nulla adversus te creditoribus patris tui petitio competat.
subscriptio PP․ III k․ Mai․ Alexandro A․ cons.[a․ 222]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
