Codex Iustinianus 5.51.10
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ et CC. Pomponio
C.5.51.10pr. Si defunctus tutelam vestram administravit, non rerum eius dominium vindicare vel tenere potes, sed tutelæ contra eius successores tibi competit actio.
C.5.51.10.1 Debitum autem aliis indiciis probari oportet․ nam quod neque ipse neque uxor eius quicquam ante administrationem habuerunt, non idoneum huius continet indicium: nec enim pauperibus industria vel augmentum patrimonii, quod laboribus ac multis casibus quæritur, interdicendum est.
subscriptio S․ XI k․ Febr․ Sirmi CC․ conss.[a. 294]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
