Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.50.ult

DE ALIMENTIS PUPILLO PRÆSTANDIS

inscriptio Imp․ Alexander A․ Aufidio

C.5.50.2pr. Quod plerumque postulatur, ut arbitrio prætoris alimenta pro modo facultatum pupillis vel iuvenibus constituantur, pro officio suo hi qui aliena negotia gerunt, ne apud iudicem controversiam habeant, faciunt.

C.5.50.2.1 Ceterum si bonus vir et innocens tutor arbitrio suo aluit pupillos (quod interdum etiam necesse est fieri, ne secreta patrimonii et suspectum æs alienum, quod melius est interim taceri quam, cum de modo bonorum quæritur, ultro proferri et apud acta ius dicentis contra utilitatem pupillorum signari), non dubio accepto ferre debebunt ea, quæ vir bonus arbitrabitur merito ad exhibitionem educationis ministeria studiaque erogata esse.

C.5.50.2.2 Nec ferendus est iuvenis, qui, cum præsens esset studiisque eruditus atque alitus est, si ea per alium se consecutum non probet, sumptusque recuset, quasi vento vixerit aut nullo liberi hominis studio imbui meruerit․

subscriptio PP․ non․ Dec․ Maximo II et Æliano conss. [a. 223]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑