Codex Iustinianus 5.5.7
inscriptio Impp․ Valentinianus et Marcianus AA․ Palladio pp.
C.5.5.7pr. Humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intellegi, quæ, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit.
C.5.5.7.1 Unde licere statuimus senatoribus et quibuscumque amplissimis dignitatibus præditis, ex ingenuis natas quamvis pauperes in matrimonium sibi adsciscere, nullam que inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam.
C.5.5.7.2 Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus: ancillam ancillæ filiam, libertam, libertæ filiam, scænicam vel scænicæ filiam, tabernariam vel tabernarii vel lenonis aut harenarii filiam, aut eam quæ mercimoniis publice præfuit: ideoque huiusmodi inhibuisse nuptias senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus.
subscriptio D․ prid․ non․ April․ Constantinopoli Ætio et Studio vv․ cc․ conss.[a․ 454]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
