Codex Iustinianus 5.5.6
inscriptio Impp․ Arcadius et Honorius AA․ Eutychiano pp.
C.5.5.6pr. Si quis incesti vetitique coniugii sese nuptiis funestavit, proprias quamdiu vixerit teneat facultates, sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur.
C.5.5.6.1 Nihil prorsus prædictis nec per interpositam quidem personam vel donet superstes vel mortuus derelinquat.
C.5.5.6.2 Dos si qua forte sollemniter aut data aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat.
C.5.5.6.3 Testamento suo extraneis nihil relinquat, sed sive testato sive intestato legibus ei et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint, hoc est de descendentibus filius filia nepos neptis pronepos proneptis, de ascendentibus pater mater avus avia, de latere frater soror patruus amita.
C.5.5.6.4 Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his tantum personis pro iuris ac legum quod voluerit arbitrio relinquat, quas succedere imperialis præcepti tenore mandavimus: ita tamen, ut hereditate defuncti penitus arceatur, si quis ex his quos memoravimus in contrahendis incestis nuptiis consilium inisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus invenitur.
C.5.5.6.5 Ea sane, quæ de viris cavimus, etiam de feminis, quæ prædictorum sese consortiis commacularint, custodiantur.
C.5.5.6.6 Memoratis vero personis non extantibus fisco locus pateat.
subscriptio D․ VI id․ Dec․ Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III AA․ conss.[a․ 396]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
