Codex Iustinianus 5.5.4
inscriptio Imppp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA․ ad Andromachum comitem rerum privatarum
C.5.5.4pr. Qui contra legum præcepta vel contra mandata constitutionesque principum nuptias forte contraxerit, nihil ex eodem matrimonio, sive ante nuptias donatum sive deinceps quoquo modo datum fuerit, consequatur, idque totum, quod ab alterius liberalitate in alterum processerit, ut indigno indignæve sublatum fisco vindicari sancimus:
C.5.5.4.1 Exceptis tam feminis quam viris, qui aut errore acrissimo, non adfectato insimulatove, neque ex causa vili decepti sunt aut ætatis lubrico lapsi.
C.5.5.4.2 Quos tamen ita demum legis nostræ laqueis eximi placuit, si aut errore comperto, aut ubi ad legitimos pervenerint annos, coniunctionem huiuscemodi sine ulla recrastinatione diremerint.
subscriptio D․ VII k․ Mart.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
