Codex Iustinianus 5.5.3
inscriptio Imp․ Constantinus A․ Patroclo
C.5.5.3pr. Cum ancillis non potest esse conubium: nam ex huiusmodi contubernio servi nascuntur.
C.5.5.3.1 Ideoque præcipimus, ne decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine servarum ducente confugiant․ si enim decurio clam actoribus atque procuratoribus nescientibus alienæ fuerit servæ coniunctus, et mulierem in metallum trudi per sententiam iudicis iubemus et ipsum decurionem in insulam deportari, omnibus bonis eius civitati, cuius curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus nullosque habeat liberos vel parentes vel etiam propinquos, qui secundum legum ordinem ad eius successionem vocantur.
C.5.5.3.2 Quod si actores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii vel compertum facinus promere noluerunt, metallo eos convenit implicari.
C.5.5.3.3 Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus ceterisque rebus․ quæ cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur: si vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem præcipimus confiscari poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare.
subscriptio D․ k․ Iul․ Aquileiæ Constantino A․ V et Licinio C. conss.[a․ 319]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
