Codex Iustinianus 5.42.ult
inscriptio Impp․ Constantius et Maximianus AA․ et Severus et Maximinus CC.
C.5.42.5pr. Tutor, qui satisdationem, cum dare debuit, minime interposuit, nihil omnino ex bonis pupilli alienare potest.
C.5.42.5.1 Posteaquam autem ad tutelæ administrationem electus est, et bonorum possessionem pupilli nomine agnoscere eum potuisse et cetera eius, quæ tempore artarentur, persequi debuisse aperte claret․
subscriptio D․ XI k. Ian․ Constantio V et Maximiano V AA․ conss. [a․ 305]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
