Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.4.26

DE NUPTIIS

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.

C.5.4.26pr. Si quis alumnam suam libertate donaverit et in matrimonio suo collocaverit, dubitabatur apud antiquos, utrumne huiusmodi nuptiæ legitimæ esse videantur, an non.

C.5.4.26.1 Nos itaque vetustam ambiguitatem decidentes non esse vetitum matrimonium censemus․ si enim ex adfectu omnes introducuntur nuptiæ et nihil impium neque legibus contrarium in tali copulatione spectamus, quare prædictas nuptias inhibendas existimaverimus? nec enim homo sic impius inveniatur, ut, quam ab initio loco filiæ habuit, eam postea in suo collocaverit matrimonio, sed ei credendum est, qui eam ab initio non ut filiam educavit et libertate donavit et dignam esse postea suo putavit matrimonio.

C.5.4.26.2 Ea videlicet persona omnimodo ad nuptias venire prohibenda, quam aliquis, sive alumna sit sive non, a sacrosancto suscepit baptismate, cum nihil aliud sic inducere potest paternam adfectionem et iustam nuptiarum prohibitionem, quam huiusmodi nexus, per quem deo mediante animæ eorum copulatæ sunt.

subscriptio D․ k․ Oct․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv․ cc. conss.[a․ 530]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑