Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.4.23.5

DE NUPTIIS

inscriptio Imp․ Iustinus A․ Demostheni pp.

C.5.4.23pr. Imperalis benevolentiæ proprium hoc esse iudicantes, ut omni tempore subiectorum commoda tam investigare quam eis mederi procuremus, lapsus quoque mulierum, per quos indignam honore conversationem imbecillitate sexus elegerint, cum competenti moderatione sublevandos esse censemus minimeque eis spem melioris condicionis adimere, ut ad eam respicientes improvidam et minus honestam electionem facilius derelinquant․ nam ita credimus dei benevolentiam et circa genus humanum nimiam clementiam quantum nostræ naturæ possibile est imitari, qui cottidianis hominum peccatis semper ignoscere dignatur et pænitentiam suscipere nostram et ad meliorem statum reducere: quod si circa nostro subiectos imperio nos etiam facere differamus, nulla venia digni esse videbimur.

C.5.4.23.1 Itaque cum iniustum sit servos quidem libertate donatos posse per divinam indulgentiam natalibus suis restitui postque huiusmodi principale beneficium ita degere, quasi numquam deservissent, sed ingenui nati essent, mulieres autem, quæ scænicis quidem sese ludis immiscuerunt, postea vero spreta mala condicione ad meliorem migravere sententiam et inhonestam professionem effugerunt, nullam spem principalis habere beneficii, quod eas ad illum statum reduceret, in quo, si nihil peccatum esset, commorari potuerint: præsenti clementissima sanctione principale beneficium eis sub ea lege condonamus, ut, si derelicta mala et inhonesta conversatione commodiorem vitam amplexæ fuerint et honestati sese dederint, liceat eis nostro supplicare numini, ut divinos adfatus sine dubio mereantur ad matrimonium eas venire permittentes legitimum:

C.5.4.23.1A His, qui eis coniungendi sunt, nullo timore tenendis, ne scitis præteritarum legum infirmum esse videatur tale coniugium, sed ita validum huiusmodi permanere matrimonium confidentibus, quasi nulla præcedente inhonesta vita uxores eas duxerint, sive dignitate præditi sint sive alio modo scænicas in matrimonium ducere prohibeantur, dum tamen dotalibus omnimodo instrumentis, non sine scriptis tale probetur coniugium.

C.5.4.23.1B Nam omni macula penitus direpta et quasi suis natalibus huiusmodi mulieribus redditis neque vocabulum inhonestum eis inhærere de cetero volumus neque differentiam aliquam eas habere cum his, quæ nihil simile peccaverunt:

C.5.4.23.2 Sed et liberos ex tali matrimonio procreandos suos et legitimos patri esse, licet alios ex priore matrimonio legitimos habeat, ut bona eius tam ab intestato quam ex testamento isti quoque sine ullo impedimento percipere possint.

C.5.4.23.3 Sed etsi tales mulieres post divinum rescriptum ad preces earum datum ad matrimonium venire distulerint, salvam eis nihilo minus existimationem servari præcipimus tam in aliis omnibus quam ad transmittendam quibus voluerint suam substantiam et suspiciendam competentem sibi legibus ab aliis relictam vel ab intestato delatam hereditatem.

C.5.4.23.4 Similes vero tale merentibus ab imperatore beneficium mulieribus illas etiam esse volumus, quæ dignitatem aliquam, etsi non serenissimo principi supplicaverunt, ultronea tamen donatione ante matrimonium meruerint, ex qua dignitate aliam etiam omnem maculam, per quam certis hominibus legitime coniungi mulieres prohibentur, aboleri penitus oportet.

C.5.4.23.5 His illud adiungimus, ut et filiæ huiuscemodi mulierum, si quidem post expurgationem prioris vitæ matris suæ natæ sint, non videantur scænicarum esse filiæ nec subiacere legibus, quæ prohibuerunt filiam scænicæ certos homines in matrimonium ducere.

C.5.4.23.5A Sin vero ante procreatæ sint, liceat preces offerentibus invictissimo principi sacrum sine ullo obstaculo mereri rescriptum, per quod eis ita nubere permittatur, quasi non sint scænicæ matris filiæ: nec iam prohibeantur illis copulari, quibus scænicæ filias vel dignitatis vel alterius causæ gratia uxores ducere interdicitur, ut tamen omnimodo dotalia inter eos etiam instrumenta conficiantur.

C.5.4.23.6 Sed et si a scænica matre procreata, quæ usque ad mortem suam in eadem professione duravit, post eius obitum preces imperatoriæ clementiæ obtulerit et divinam indulgentiam meruerit liberationem maternæ iniuriæ et nubendi licentiam sibi condonantem, istam quoque posse sine metu priorum legum in matrimonio illis copulari, qui dudum scænicæ filiam uxorem ducere prohibebantur.

C.5.4.23.7 Immo et illud removendum esse censuimus, quod etiam in priscis legibus, licet obscurius, constitutum est, ut matrimonia inter impares honestate contrahenda non aliter quidem valeant, nisi dotalia instrumenta confecta fuerint, his vero intercedentibus omnimodo firma sint sine aliqua distinctione personarum, si modo liberæ sint et ingenuæ mulieres, nullaque nefariarum vel incestarum coniunctionum suberit suspicio.

C.5.4.23.7A Nam nefarios et incestos coitus omnibus modis amputamus, sicut et illos, qui præteritarum legum sanctione specialiter vetiti sunt, exceptis videlicet his, quos præsenti lege permisimus legitimique matrimonii iure muniri præcepimus.

C.5.4.23.8 His itaque per hanc generalem legem ita constitutis et de cetero conservandis, præteritas etiam huiusmodi coniunctiones ex subiecto tempore factas secundum prædictam dispositionem iudicari præcipimus, ut, si quis talem uxorem ab initio nostri imperii, prout dictum est, iam duxerit et liberos ab ea procreaverit, iustos eos et legitimos et tam ab intestato quam ex testamento pater successores habeat, et legitima in posterum nihilo minus ea uxore permanente procreandi quoque liberi legitimi sint.

subscriptio [a․ 520-523]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑