Codex Iustinianus 5.37.26
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.
C.5.37.26pr. Cum quædam mulier testamento condito filium suum præterisset, idem autem filius, qui præteritus erat, vel fratris vel extranei esset tutor vel curator, qui scriptus a matre tutoris fuerat heres, in præsenti specie manifestissimum erat stare tutorem vel curatorem in præcipiti loco.
C.5.37.26.1 Sive enim auctoritatem suam vel consensum ad adeundam hereditatem præstare pupillo vel adulto minime voluerit, ne ex hac causa sua iura aliquod patiantur præiudicium, satis ei imminet periculum tutelæ vel utilis negotiorum gestorum actionis, ne pupillus vel adultus utpote ex illius tarditate læsus litem ei ingerat: sive huiusmodi timore perterritus auctor fuerit pupillo vel adulto, aliud periculum emergebat: dum enim alii consentit, ipse sua iura perdit: videbatur etenim confirmare matris suæ iudicium, quod oppugnandum esse existimabat․
C.5.37.26.2 Et multæ aliæ insuper species oriuntur, ex quibus verendum est tutori vel curatori circa suas res præiudicium, puta in hypothecis et aliis variis casibus․
C.5.37.26.3 Invenimus autem generaliter definitum post officium depositum omnes actiones, quas tutor vel curator ex necessitate officii subierit, in quondam pupillum vel adultum transferri․
C.5.37.26.4 Quare tam optimo exemplo argumentati non et in aliis omnibus casibus, in quibus veretur tutor vel curator, ne præiudicium aliquid ei fiat, timorem eius removemus?
C.5.37.26.5 Damus igitur eis cum summa fiducia res pupillorum vel adultorum gubernare, scituris, quod lex nostra eis sua iura immutilata reservat nihil ex huiusmodi auctoritate vel consensu præiudicii subituris․
subscriptio D․ X k․ Sept․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
