Codex Iustinianus 5.37.25
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.5.37.25pr. Sancimus creatione tutorum et curatorum cum omni procedente cautela licere debitoribus pupillorum vel adultorum ad eos solutionem facere, ita tamen, ut prius sententia iudicialis sine omni damno celebrata hoc permiserit.
C.5.37.25.1 Quo subsecuto, si et iudex pronuntiaverit et debitor persolverit, sequitur huiusmodi causam plenissima securitas, ut nemo in posterum inquietetur: non enim debet, quod rite et secundum leges ab initio actum est, ex alio eventu resuscitari․
C.5.37.25.2 Non autem hanc legem extendimus etiam in his solutionibus, quæ vel ex reditibus vel ex pensionibus vel aliis huiusmodi causis pupillo vel adulto accedunt: sed si extraneus debitor ex feneraticia forsitan cautione vel aliis similibus causis solutionem facere et se liberare desiderat: tunc enim eandem subtilitatem observari censemus․
subscriptio D․ X k․ Mart․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc․ [a․ 531]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
