Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.37.22

DE ADMINISTRATIONE TUTORUM ET CURATORUM ET DE PECUNIA PUPILLARI FENERANDA VEL DEPONENDA

inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad populum

C.5.37.22pr. Lex, quæ tutores curatoresque necessitate adstrinxit, ut aurum argentum gemmas vestes ceteraque mobilia pretiosa, urbana etiam mancipia, domos balnea horrea atque omnia intra civitates venderent omniaque ad nummos redigerent præter prædia et mancipia rustica, multum minorum utilitati adversa est.

C.5.37.22.1 Præcipimus itaque, ut hæc omnia nulli tutorum curatorumve liceat vendere, nisi hac forte necessitate et lege, qua rusticum prædium atque mancipium vendere vel pignorare vel in dotem dare in præteritum licebat, scilicet per inquisitionem iudicis, probationem causæ, interpositionem decreti, ut fraudi locus non sit.

C.5.37.22.2 Ante omnia igitur urbana mancipia, quia totius suppellectilis notitiam gerunt, semper in hereditate et in domo retineant: nam boni servi fraudem fieri prohibebunt, mali, si res exegerit, sub quæstione positi poterunt prodere veritatem․

C.5.37.22.2A Atque ita omnia observabunt, ut nec inventaria minuere nec mutare vel subtrahere aliquid tutor valeat: quod in veste margaritis gemmis et in vasculis ceteraque suppellectili necessarium est.

C.5.37.22.2B Et tolerabilius est, si ita contigerit, servos mori suis dominis, quam servire extraneis․ quorum fuga potius tutori adscribitur, sive neglegentia dissolutam patiatur esse disciplinam, sive duritia vel inedia atque verberibus eos adficiat.

C.5.37.22.2C Nec enim dominos execrantur, sed magis diligunt, ita ut hæc lex per hoc quoque melior antiqua sit: tunc enim remota servorum custodia etiam vita minorum sæpius prodebatur․

C.5.37.22.3 Nec vero domum vendere liceat, in qua defecit pater, minor crevit, in qua maiorum imagines aut videre fixas aut revulsas non videre satis est lugubre․ ergo et domus et cetera omnia immobilia in patrimonio minorum permaneant, nullumque ædificii genus, quod integrum hereditas dabit, collapsum tutoris fraude depereat.

C.5.37.22.3A Sed et si parens vel cuiuscumque heres est minor reliquerit deformatum ædificium, tutor testificatione operis ipsius et multorum fide id reficere cogetur: ita enim annui reditus plus minoribus conferent quam per fraudes pretia deminuta․

C.5.37.22.4 Servi etiam, qui aliqua sunt arte præditi, operas suas commodo minoris inferent et reliqui, qui in usum minoris domini esse non poterunt quibusque ars nulla est, partim labore suo partim alimoniarum taxatione pascantur.

C.5.37.22.5 Lex enim non solum contra tutores, sed etiam contra feminas immoderatas atque intemperantes prospexit minoribus, quæ plerumque novis maritis non solum res filiorum, sed etiam vitam addicunt.

C.5.37.22.5A Huic accedit, quod ipsius pecuniæ, in qua robur omne patrimoniorum veteres posuerunt, fenerandi usus vix diuturnus, vix continuus et stabilis est: quo facto sæpe intercidente pecunia ad nihilum minorum patrimonia deducuntur․

C.5.37.22.6 Iam ergo venditio tutoris nulla sit sine interpositione decreti, exceptis his dumtaxat vestibus, quæ detritæ usu aut corruptæ servando servari non potuerint.

C.5.37.22.7 Animalia quoque supervacua minorum quin veneant, non vetamus.

subscriptio D․ id․ Mart․ Sirmi Constantino A․ VII et Constantio C. conss.[a․ 326]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑