Codex Iustinianus 5.37.12
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Octavianæ
C.5.37.12 De his, quæ in fraudem administrationis a tutore gesta vel neglegenter acta a curatoribus eorum quibus successisti adlegas, agere debes, si modo annos legitimæ ætatis implesti․ neque enim ignoras non multum patrocinari fecunditatem liberorum feminis ad rerum suarum administrationem, si intra ætatem legitimam sunt constitutæ.
subscriptio PP․ III non․ Oct․ Gordiano A․ II et Pompeiano conss.[a․ 241]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
