Codex Iustinianus 5.35.ult
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.5.35.3pr. Si pater secundum nostram constitutionem naturalibus liberis in his rebus, quæ ab eo in eos profectæ sunt, tutorem non reliquerit, mater autem voluerit eorum, sive masculi sunt sive feminæ, subire tutelam, ad exemplum legitimæ subolis liceat ei hoc facere, quatenus actis sub competenti iudice intervenientibus iuramentum antea præstet, quod ad nuptias non perveniat, sed pudicitiam suam intactam conservet et renuntiet senatus consulti Velleiani præsidio omnique alio legitimo auxilio suamque substantiam supponat․
C.5.35.3.1 Et ita filiorum suorum vel filiarum naturalium tutricem eam existere sancimus: omnibus, quæ pro matribus et liberis earum ex legitimo matrimonio progenitis divalibus constitutionibus cauta sunt, in huiusmodi matribus observandis.
C.5.35.3.2 Si enim in filiis iustis, in quibus et testamentariæ et legitimæ sunt tutelæ, tamen matribus (his deficientibus) ad providentiam filiorum suorum venire conceditur, multo magis in huiusmodi casibus, ubi legitima tutela evanescit, saltem alias eis dari humanissimum est.
subscriptio D․ XV k․ April․ Constantinopoli Lampadio et Oreste vv. cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
