Codex Iustinianus 5.33.1
inscriptio Imppp․ Valentinianus Theodosius et Arcadius AAA. Proculo pu.
C.5.33.1pr. Illustris præfectus urbis adhibitis decem viris e numero senatus amplissimi et prætore clarissimo viro, qui tutelaribus cognitionibus præsidet, tutores curatoresve ex quolibet ordine idoneos faciat retentari․ et sane id libero iudicio expertesque damni constituent iudicantes.
C.5.33.1.1 Et si regendis pupillaribus substantiis singuli creandorum pares esse non possunt, plures ad hoc secundum leges veteres conveniet advocari, ut, quem coetus ille administrandis negotiis pupillorum dignissimum iudicabit, sola sententia obtineat præfecturæ, super cuius nomine, sollemnitate servata, postea per prætorem interponatur decretum.
C.5.33.1.2 Itaque hoc modo remoti a metu qui consilio adfuerint permanebunt et parvulis adultisque clarissimis iusta defensio sub hac prudentium deliberatione perveniet.
C.5.33.1.3 Quod tamen circa eorum personas censuisse nos palam est, quibus neque testamentarii defensores neque legitimi vita ætate facultatibus suppetunt․ nam ubi forte huiuscemodi homines offeruntur, si nihil ad defensionem suis privilegiis comparabunt, ut teneri possint, iure præscribimus․
C.5.33.1.4 Ceterum alia, quæ in causis minorum antiquis legibus cauta sunt, manere intemerata decernimus.
C.5.33.1.5 In provinciis autem curiales in nominandis tutoribus et curatoribus clarissimarum personarum exhibeant debitam cautionem, et discriminis sui memores cognoscant indemnitati minorum obnoxias etiam suas deinceps esse facultates.
subscriptio D․ III k․ Ian․ Mediolani Timasio et Promoto conss.[a․ 389]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
