Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.30.ult

DE LEGITIMA TUTELA

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.

C.5.30.5pr. Nemo neque frater neque alius legitimus in tutelam sive ingenui sive liberti vocetur, antequam quintum et vicesimum annum suæ ætatis impleat․ immineat enim ei pro sua tantummodo administratione periculum nec alieno onere alius prægravetur.

C.5.30.5.1 Sic etenim et pupillis et adultis competens gubernatio inducitur et naturalis ordo per omnia conservabitur․ cui enim ferendum est eundem esse tutorem et sub tutela constitui, et iterum eundem curatorem et sub cura agere? hæc certe et nominum et rerum foeda confusio est.

C.5.30.5.2 Discretis itaque omnibus vel dativi vel legitimi fiant tutores vel curatores ii, qui talis ætatis sunt, cui suarum rerum administratio committitur, quorumque res possunt plenissimo iure hypothecarum teneri.

C.5.30.5.3 Omnibus, quæ de successionibus tam ingenuorum quam libertorum prioribus legibus disposita sunt, in suo robore duraturis nec aliquam imminutionem ex præsentis legis sanctione accepturis maxime in libertorum successionibus ne videantur ex eo, quod ad tutelæ gravamen non veniunt, successionis emolumentum amittere.

subscriptio Recitata septimo in novo consistorio palatii Iustiniani d․ III k․ Nov․ Decio vc․ cons.[a․ 529]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑