Codex Iustinianus 5.3.7
inscriptio Imppp․ Carus Carinus et Numerianus AAA․ Iuncianæ
C.5.3.7 Si, cum ante nuptias munera darentur, ita conventum est atque huiusmodi conscripta pactio est, ut, si qua fors extitisset contra voluntatem eius et matrimonium distraxisset, tunc quæ data erant apud eum qui dedisset heredemve eius remanerent, potest, qui eius hereditatem accepit, cui pacta puella munera supradicta lege susceperat, eadem iure postulare.
subscriptio PP․ k․ April.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
