Codex Iustinianus 5.3.15
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Maximum pu.
C.5.3.15pr. Cum veterum sententia displiceat, quæ donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quæ largiendi animo inter sponsos et sponsas iure celebrantur, redigi ad huiusmodi condiciones iubemus, ut, sive adfinitatis coeundæ causa sive non ita, vel in potestate patris degentes vel ullo modo proprii iuris constituti tamquam futuri causa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, si quidem sponsus vel parens eius sortiri noluerit uxorem, id quod ab eo donatum fuerit nec repetatur traditum et, si quid apud donatorem resedit, ad sponsam et heredes eius submotis ambagibus transferatur.
C.5.3.15.1 Quod si sponsa vel is in cuius agit potestate causam non contrahendi matrimonii præbuerit, tunc sponso eiusque heredibus sine aliqua deminutione per condictionem aut per utilem in rem actionem redhibeantur.
C.5.3.15.2 Quæ similiter observari oportet et si ex parte sponsæ in sponsum donatio facta sit.
subscriptio D․ XVII k․ Nov․ Constantino A․ V et Licinio C. conss.[a․ 319]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
