Codex Iustinianus 5.3.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Metrodoro
C.5.3.1 Multum interest, si ea, quæ donat vir futurus, tradiderit uxori et postea in dotem acceperit, an vero donandi animo dotem auxerit, ut videatur accepisse, quod non accepit․ priore enim casu donatio non impeditur, et res, quæ in ea causa sunt, dotis effectæ iudicio de dote peti possunt: posteriore autem nihil actum est donatione et, quod in dotem datum non est, non potest repeti.
subscriptio
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
