Codex Iustinianus 5.29.3
inscriptio Imp․ Alexander A․ Sosiano
C.5.29.3 Si, ut proponis, pupillo cuius meministi pater inutiliter testamento tutores dedit et, priusquam ii confirmarentur, alii ab eo cuius interest dati sunt, id quidem, quod iure gestum est, revocari non potest: an autem qui iudicium patris habent curatores eidem pupillo constitui debeant, aditus competens iudex perspectis utilitatibus eius æstimabit.
subscriptio PP․ III id․ April․ Modesto et Probo conss.[a․ 228]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
