Codex Iustinianus 5.28.4
inscriptio Imp․ Alxander A․ Feliciano
C.5.28.4 Mater testamento filiis tutores dare non potest, nisi eos heredes instituerit․ quando autem eos heredes non instituerit, solet ex voluntate defunctæ datus tutor a præsidibus confirmari․ nullo vero ex his interveniente si res pupillares qui dati sunt administraverint, protutelæ actione tenentur.
subscriptio PP․ VII k․ Iun․ Iuliano et Crispino conss.[a․ 224]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
