Codex Iustinianus 5.28.2
inscriptio Imp․ Antoninus A․ Sabiniano
C.5.28.2 Etsi a patre tuo testamento iure tutor tibi datus eo tempore, quo heres extitisti, in rebus humanis fuit, tamen codicillis alius tutor recte datus est et uterque propter voluntatem testatoris tutor erit, nisi testamento datum pater alium codicillis dando reprobaverit: tunc enim posterior solus tutor erit․
subscriptio PP․ id․ April․ duobus Aspris conss. [a․ 212]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
