Codex Iustinianus 5.27.7
inscriptio Imp․ Iustinus A․ Marino pp.
C.5.27.7pr. Legem Anastasii divinæ recordationis, quæ super naturalibus filiis emissa est, in his valere tantum casibus concedimus, qui nunc usque subsecuti sunt pro eiusdem legis tenore in matrimoniis tunc constantibus vel postea contractis, ita tamen, ut non aliunde progenitis subvenisse credatur quam non ex nefario nec incesto coniugio.
C.5.27.7.1 Naturalibus insuper filiis seu filiabus ex cuiuslibet mulieris cupidine non incesta non nefaria procreatis et in paterna per adrogationem seu per adoptionem sacra susceptis ex divinis iussionibus, sive antequam eadem lex inrepserit seu post eandem legem usque ad præsentem diem, non sine ratione duximus suffragandum, ut adoptio seu adrogatio firma permaneat, nullis prorsus improbanda quæstionibus, quasi quod impetrarunt lege quadam interdictum sit, quoniam, et si qua prius talis emergebat dubitatio, remittenda fuit movente misericordia, qua indigni non sunt qui alieno laborant vitio.
C.5.27.7.2 Sint itaque post eandem adrogationem seu adoptionem sui et in potestate patrum successionesque tam ex testamento quam ab intestato capiant, prout in adoptatis seu et in adrogatis constitutum est.
C.5.27.7.3 In posterum vero sciant omnes legitimis matrimoniis legitimam sibi posteritatem quærendam, ac si prædicta constitutio lata non esset. iniusta namque libidinum desideria nulla de cetero venia defendet, nullum sublevabit novum adminiculum præter anteriorum dispositionum ordinem, non ante lata sanctio, quam ex hoc die resecandam pia suggesserit ratio, non adrogationum vel adoptionum prætextus, quæ ulterius minime ferendæ sunt, non astutiæ sive divinis adfectandæ litteris seu quibusdam illicitis ambiendæ machinationibus, cum nimis indignum, nimis sit impium flagitiis præsidia quærere, ut et petulantiæ servire liceat et ius nomenque patris, quod eis denegatum est, id altero legis colore præsumant.
subscriptio D․ V id․ Nov․ Constantinopoli Iustino A․ et Eutherico conss.[a․ 519]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
