Codex Iustinianus 5.27.3
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ ad Apollonium pp.
C.5.27.3pr. Si quis seu liber ipse seu curiæ sit nexibus obligatus, et tradendi filios naturales, vel omnes vel quos quemve maluerit, eius civitatis curiæ, unde ipse oritur, et in solidum heredes scribendi liberam ei concedimus facultatem.
C.5.27.3.1 Quod si cui non ex urbe, sed vico vel possessione qualibet oriundo naturales liberi contigerunt, eosque velit sub definitione prædicta curiæ splendore honestare et hereditatis opibus adiuvare, eius civitatis adscribendi sunt ordini, sub qua vicus ille vel possessio censeatur.
C.5.27.3.2 Quod si alterutram regalium civitatum patriam sortiatur, sit ei liberum susceptam ex inæquali coniugio subolem cuiuscumque civitatis decurionibus immiscere, dummodo civitas quæ eligitur totius provinciæ teneat principatum․ indignum est enim, ut, qui sacratissimæ urbis ubere gloriatur, naturales suos non illustris ordine civitatis illuminet.
C.5.27.3.3 Hæc sive postrema definiat sive donationem cuiuslibet quantitatis in liberos naturales pater conferat: et quod de subeunda sorte curiali seu testamento seu actorum fide constituat, ita ratum esse stabiliterque volumus observari, ut, sive abstinendo hereditatibus sive abdicando donationes naturales liberi curialem voluerint evitare fortunam posteaque paternarum opum vel in solidum vel ex parte reperti fuerint possessores, licet eas alienaverint, omnimodo ad condicionem, in qua pater eos amplificatis opibus esse voluit, etiam inviti cogantur accedere.
C.5.27.3.4 Et si filiam naturalem vel filias habuit et eam vel eas curiali vel curialibus civitatis, ex qua oriundus est vel sub qua vicus vel possessio unde oritur consistit, vel eius civitatis, quæ principatum totius provinciæ tenet, matrimonio collocavit, hæc eadem et in persona eius vel earum ad exemplum marium obtinebunt.
C.5.27.3.5 Quid enim interest, utrum per filios an per generos commoditatibus civitatum consuletur, et utrum novos lex faciat curiales, an foveat quos invenit?
subscriptio D․ XVII k․ Ian․ Constantinopoli post consulatum Eudoxii et Dioscori[a․ 443]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
