Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.27.12

DE NATURALIBUS LIBERIS ET MATRIBUS EORUM ET EX QUIBUS CASIBUS IUSTI EFFICIUNTUR

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iohanni pp.

C.5.27.12pr. Cuidam, qui iustum filium habebat, nepos accessit naturalis: si nepotis nomen huiusmodi suboli legibus accommodandum est, quærebatur․ volebat enim tali naturali nepoti ex suo legitimo filio iam defuncto progenito totam suam substantiam relinquere, quasi sacris constitutionibus tantummodo in filiis naturalibus prohibentibus totum patrimonium sive quantam partem voluerit eis relinquere et certo fini partes eorum concludentibus.

C.5.27.12.1 Huiusmodi autem dubitatio et in alia specie ventilata est․ quid enim, si ex naturali filio nepotem habet avus legitimum patri suo vel naturalem?

C.5.27.12.2 In omnibus itaque talibus dubitationibus cum nulla legitima consequentia in huiusmodi personis custoditur, sed interventu subolis naturalis nihil ius legitimum subesse potest, ut necessitas relinquendi aliquid eis ex legibus immineat, liceat eis quantum voluerint suæ substantiæ in eos conferre, scilicet nulla legitima subole subsistente․

C.5.27.12.3 Filiis enim naturalibus relinqui constitutiones quantum voluerint ideo prohibuerunt, quia vitium paternum frenandum esse existimaverunt․ in nepotibus autem non eadem observatio in præfatis speciebus custodienda est, ubi legitima minime suboles facit impedimentum․ ea enim subsistente veterum constitutionum tenorem in naturalibus filiis statutum et in nepotes extendimus.

C.5.27.12.4 Sed hæc in his tantummodo sancimus, in quibus voluntate aliquid consecuti sunt․ iura etenim ab intestato in avi successionem nemini eorum penitus aperimus.

C.5.27.12.5 Et hæc non solum eis accedere censemus a substantia avi paterni naturalis, sed etiam proavi vel eius cognationis, si quid saltem huiusmodi vocabuli in tam degeneres homines extendere maluerint.

subscriptio D․ k․ Nov․ Constantinopoli post consulatum Lampadii et Orestis vv․ cc.[a․ 531]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑