Codex Iustinianus 5.25.3
inscriptio Divi fratres AA․ Tatianæ
C.5.25.3 Si competenti iudici eum, quem te ex Claudio enixam esse dicis, filium eius esse probaveris, alimenta ei pro modo facultatum præstari iubebit․ idem, an apud eum educari debeat, æstimabit.
subscriptio PP․ XIII k․ Mart․ Romæ Rustico et Aquilino conss.[a․ 162]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
