Codex Iustinianus 5.21.1
inscriptio Imp․ Alexander A․ Polydeucæ
C.5.21.1pr. Compensationis æquitatem iure postulas․ non enim prius exsolvi quod debere te constiterit æquum est, quam petitioni mutuæ responsum fuerit, eo magis, quod ea te persequi dicis, quæ divortii causa amota quereris.
C.5.21.1.1 Cum igitur apud competentem iudicem ex stipulatu conveniaris, apud eundem doce tui iuris res ablatas esse.
subscriptio PP․ XVI k․ Dec․ Alexandro A․ III et Dione conss.[a․ 229]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
