Codex Iustinianus 5.20.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.5.20.2 Generali definitione constitutionem pristinam ampliantes sancimus nullam esse satisdationem vel mandatum pro dote exigendum vel a marito vel a parte eius vel ab omnibus qui dotem suscipiunt․ si enim credendam mulier se suamque dotem parti mariti existimavit, quare fideiussor vel alius intercessor exigitur, ut causa perfidiæ in conubio eorum generetur?
subscriptio D․ X k․ Aug․ Lampadio et Oresta conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
