Codex Iustinianus 5.19.1
inscriptio Impp․ Honorius et Theodosius AA․ Mariniano pp.
C.5.19.1 Si constante matrimonio a marito uxori dos sine causa legitima refusa est, quod legibus stare non potest, quia donationis instar perspicitur obtinere, eadem uxore defuncta ab eius heredibus cum fructibus ex die refusæ dotis marito restituatur, ita ut proprietas eiusdem liberis ex eadem susceptis alienari contra leges a marito non possit.
subscriptio D․ III non․ Nov․ Ravennæ Honorio XIII et Theodosio X AA․ conss.[a․ 422]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
