Codex Iustinianus 5.18.6
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Alexandriæ et Neroni
C.5.18.6pr. Si circumscripta matre vestra viliore pretio dotales res æstimatæ sunt, quid super huiusmodi contractuum vitio statutum sit, vulgo patet․
C.5.18.6.1 Proinde si dolosis artibus mariti circumventam matrem vestram iniqua æstimatione circumscriptam apud præsidem provinciæ evidentibus probationibus ostenderitis, quando possidentibus vobis ad obtinenda prædia etiam doli mali exceptionis potestas opituletur, sciet, quatenus religionem iudicationis suæ temperare debeat․
C.5.18.6.2 Sin autem etiam maritus in æstimatione gravatum se adleget, veritate examinata non amplius quam pretium iustum restituere compellatur.
C.5.18.6.3 Hæc tum locum habent, cum res in natura sunt․ si tamen extinctæ sint, pretium, quod dotali instrumento inditum sit, id considerabitur․
subscriptio PP․ VII k․ Nov․ ipsis AA․ conss. [a․ 290 vel 293]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
