Codex Iustinianus 5.18.5
inscriptio Impp․ Valerianus et Gallienus AA․ et Valerianus C. Tauro
C.5.18.5 Si quidem vivit apud hostes uxor tua, nondum frater eius quasi heres dotem repetere potest․ si vero diem functa est et hereditatem eius possit vindicare, dotis quoque repetitio ei iure competit, cum in stipulatum deducta sit.
subscriptio PP․ II non․ Mai․ Æmiliano et Basso conss.[a․ 259]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
