Codex Iustinianus 5.17.8
inscriptio Impp․ Theodosius et Valentinianus AA․ Ormisdæ pp.
C.5.17.8pr. Consensu licita matrimonia posse contrahi, contracta non nisi misso repudio solvi præcipimus․ solutionem etenim matrimonii difficiliorem debere esse favor imperat liberorum.
C.5.17.8.1 Causas autem repudii hac saluberrima lege apertius designamus․ sicut enim sine iusta causa dissolvi matrimonia iusto limite prohibemus, ita adversa necessitate pressum vel pressam, quamvis infausto, attamen necessario auxilio cupimus liberari․
C.5.17.8.2 Si qua igitur maritum suum adulterum aut homicidam vel veneficum vel certe contra nostrum imperium aliquid molientem vel falsitatis crimine condemnatum invenerit, si sepulchrorum dissolutorem, si sacris ædibus aliquid subtrahentem, si latronem vel latronum susceptorem vel abactorem aut plagiarium vel ad contemptum sui domi suæ ipsa inspiciente cum impudicis mulieribus (quod maxime etiam castas exasperat) coetum ineuntem, si suæ vitæ veneno aut gladio vel alio simili modo insidiantem, si se verberibus, quæ ab ingenuis aliena sunt, adficientem probaverit, tunc repudii auxilio uti necessariam ei permittimus libertatem et causas discidii legibus comprobare.
C.5.17.8.3 Vir quoque pari fine claudetur nec licebit ei sine causis apertius designatis propriam repudiare iugalem, nec ullo modo expellat nisi adulteram, nisi veneficam aut homicidam aut plagiariam aut sepulchrorum dissolutricem aut ex sacris ædibus aliquid subtrahentem aut latronum fautricem aut extraneorum virorum se ignorante vel nolente convivia appetentem aut ipso invito sine iusta et probabili causa foris scilicet pernoctantem, nisi circensibus vel theatralibus ludis vel harenarum spectaculis in ipsis locis, in quibus hæc adsolent celebrari, se prohibente gaudentem, nisi sui veneno vel gladio aut alio simili modo insidiatricem, vel contra nostrum imperium aliquid machinantibus consciam, seu falsitatis se crimini immiscentem invenerit, aut manus audaces sibi probaverit ingerentem: tunc enim necessariam ei discedendi permittimus facultatem et causas discidii legibus comprobare.
C.5.17.8.4 Hæc nisi vir vel mulier observaverint, ultrici providentissimæ legis poena plectentur․ nam mulier si contempta lege repudium mittendum esse temptaverit, suam dotem et ante nuptias donationem amittat nec intra quinquennium nubendi habeat denuo potestatem: æquum est enim eam interim carere conubio, quo se monstravit indignam․
C.5.17.8.4A Quod si præter hæc nupserit, erit ipsa quidem infamis, conubium vero illud nolumus nuncupari: insuper etiam arguendi hoc ipsum volenti concedimus libertatem.
C.5.17.8.4B Si vero causam probaverit intentatam, tunc eam et dotem recuperare et ante nuptias donationem lucro habere aut legibus vindicare censemus et nubendi post annum ei, ne quis de prole dubitet, permittimus facultatem.
C.5.17.8.5 Virum etiam, si mulierem interdicta arguerit attemptantem, tam dotem quam ante nuptias donationem sibi habere seu vindicare uxoremque, si velit, statim ducere hac iusta definitione sancimus․ sin autem aliter uxori suæ renuntiare voluerit, dotem redhibeat et ante nuptias donationem amittat.
C.5.17.8.6 Servis scilicet seu ancillis puberibus, si crimen adulterii vel maiestatis ingeritur, tam viri quam mulieris ad examinandam causam repudii, quo veritas aut facilius eruatur aut liquidius detegatur, si tamen alia documenta defecerint, quæstionibus subdendis․ super plagis etiam, prout dictum est, illatis ab alterutro commovendis easdem probationes (quoniam non facile quæ domi geruntur per alienos poterunt confiteri) volumus observari.
C.5.17.8.7 Si vero filio seu filiis, filia seu filiabus extantibus repudium missum est, omne quidquid ex nuptiis lucratum est filio seu filiis, filiæ seu filiabus post mortem accipientis servari, id est si pater temere repudium miserit, donationem ante nuptias a matre servari, si mater, dotem ipsam eidem vel eisdem filio seu filiæ patre moriente dimitti censemus: patri videlicet vel matri in scribendis filiis heredibus, unum seu unam vel omnes si scribere vel uni ex his donare velit, electione servata.
C.5.17.8.7A Nec ullam alienandi seu supponendi memoratas res permittimus facultatem: sed si aliquid ex isdem rebus defuerit, ab heredibus seu earum detentatoribus, si tamen non ipsos heredes scripserit aut scripti filii non adierint, præcipimus resarciri, ut etiam hoc modo inconsulti animi ad repudium mittendum detrimento retrahantur.
C.5.17.8.8 Pactiones sane, si quæ adversus præsentia scita nostræ maiestatis fuerint attemptandæ, tamquam legum contrarias nullam habere volumus firmitatem.
subscriptio D․ V id․ Ian․ Protegene et Asterio conss.[a․ 449]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
