Codex Iustinianus 5.17.7
inscriptio Imp․ Constantinus A․ ad Delmatium
C.5.17.7pr. Uxor, quæ in militiam profecto marito post interventum annorum quattuor nullum sospitatis eius potuit habere indicium atque ideo de nuptiis alterius cogitavit nec tamen ante nupsit, quam libello ducem super hoc suo voto convenit, non videtur nuptias inisse furtivas nec dotis amissionem sustinere nec capitali poenæ esse obnoxia, quæ post tam magni temporis iugitatem non temere nec clanculo, sed publice contestatione deposita nupsisse firmatur.
C.5.17.7.1 Ideoque observandum est, ut, si adulterii suspicio nulla sit nec coniunctio furtiva detegitur, nullum periculum ab his quorum coniugio erant copulatæ vereantur, cum, si conscientia maritalis tori furtim esset violata, disciplinæ ratio poenam congruam flagitaret.
subscriptio D․ ..․ Naisso Feliciano et Titiano conss.[a․ 337]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
