Codex Iustinianus 5.17.3
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Tullio
C.5.17.3pr. Dubium non est omnia omnino, quæ consilio recte geruntur, iure meritoque effectu et firmitate niti.
C.5.17.3.1 Quare si tu dotem pro muliere dedisti et ex morte eius repetitionem stipulatus es, circumscribendi autem tui causa ficto repudio matrimonium brevi tempore rescissum est, res dotales, quas ante nuptias obtulisti, præses provinciæ recipere te non dubitabit.
C.5.17.3.2 Certum est enim daturum operam moderatorem provinciæ, ut, quæ contra fas gesta sunt, fructum calliditatis obtinere non possint, cum nobis huiusmodi commenta displiceant.
C.5.17.3.3 Imaginarios enim nuntios (id est repudia) nullius esse momenti, sive nuptiis fingant se renuntiasse sive sponsalibus, etiam veteribus iuris auctoribus placuit․
subscriptio D․ II k․ Sept․ Tiberiade ipsis AA․ conss. [a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
