Codex Iustinianus 5.16.25
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Menæ pp.
C.5.16.25pr. Donationes, quæ parentes in liberos cuiuscumque sexus in potestate constitutos conferunt vel uxor in suum maritum vel maritus in suam uxorem vel alteruter eorum in aliam personam, cui constante matrimonio donare non licet, vel ipsæ aliæ personæ in eam cui donare non poterant, ita firmas esse per silentium donatoris vel donatricis sancimus, si usque ad quantitatem legitimam vel eam excedentes actis fuerint intimatæ․ nam amplioris quantitatis donationem minime intimatam nec per silentium eius qui donavit confirmari concedimus.
C.5.16.25.1 Sin vero specialiter eas in suprema voluntate donator vel donatrix confirmaverit, sine ulla distinctione ratæ habebuntur, ita tamen ut, si quidem ultra lege finitam quantitatem expositæ minime actis intimatæ fuerint, specialis earum confirmatio ex eo tempore vim habeat, ex quo eædem donationes confirmatæ sunt.
C.5.16.25.2 Sin vero vel non amplior sit donatio vel, cum amplior esset, in actis insinuata sit, tunc et silentium donatoris vel donatricis et specialis confirmatio ad illud tempus referatur, quo donatio conscripta sit: sicut et alias ratihabitiones negotiorum ad illa reduci tempora oportet, in quibus contracta sunt․ nec in ceterum subtilem divisionem facti vel iuris introduci posse.
subscriptio D․ III id․ Dec․ dn․ Iustiniano A․ II cons.[a․ 528]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
