Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.16.24

DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM ET A PARENTIBUS IN LIBEROS FACTIS ET DE RATIHABITIONE

inscriptio Imp․ Constantinus A․ Petronio Probiano

C.5.16.24pr. Res uxoris, quæ vel successione qualibet vel emptione vel etiam largitione viri in eam ante reatum iure pervenerant, damnato ac mortuo ex poena marito vel in servilem condicionem ex poenæ qualitate deducto, illibatas esse præcipio nec alieni criminis infortunio stringi uxorem, cum paternis maternisve ac propriis frui eam integro legum statu religiosum sit.

C.5.16.24.1 Et donatio maritalis ante tempus criminis ac reatus collata in uxorem, quia pudicitiæ præmio cessit, observanda est, tamquam si maritum eius natura, non poena subduxerit.

C.5.16.24.2 Sin autem aqua et igni ei interdictum erit vel deportatio illata, non tamen mors ex poena subsecuta, donationes a viro in uxorem collatæ adhuc in pendenti maneant, quia nec matrimonium huiusmodi casibus dissolvitur, ita ut, si usque ad vitæ suæ tempus maritus eas non revocaverit, ex morte eius confirmentur: fisco nostro ad easdem res nullam in posterum communionem habituro.

subscriptio D․ III k․ Mart․ Serdicæ Crispo II et Constantino II CC․ conss.[a․ 321]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑