Codex Iustinianus 5.16.14
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Octavianæ
C.5.16.14pr. Ex verbis, quæ in postremis iudiciis inseruntur, licet ad fideicommissum vel legatum utilia sunt, non omnimodo legati vel fideicommissi persecutio datur, sed ita demum, si relinquendi studio huiusmodi verba fuerint adscripta․ unde te voluntatis, non iuris quæstionem in preces tuas contulisse palam est.
C.5.16.14.1 Cum igitur lecto testamento animadvertimus maritum tuum ex præcedente donatione dominium tibi conservasse securitatique tuæ ad obtinendam proprietatem cavisse, inditorum verborum conceptio non fideicommissum relictum ostendit, sed ex senatus consulti auctoritate liberalitatem mariti tui, cui custodiendæ etiam moriens prospexit, quatenus firmare potuit dominium, mortis tempore tibi esse addictam.
subscriptio PP․ III non․ Oct․ ipsis AA․ conss.[a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
