Codex Iustinianus 5.16.10
inscriptio Imp․ Gordianus A․ Veriano
C.5.16.10 Si maritus quondam uxoris tuæ, cum sui iuris esset, in eam prædia vel cetera donationis titulo contulit et in ea voluntate usque ad mortem suam perseveravit, ex oratione divi Severi confirmata est donatio: ac si eas res pater defuncti iniuriose abstulit, per præsidem provinciæ eas restituere cogetur․ nec enim, quasi maleficiis eius sit maritus extinctus, crimen intendens sub prætextu accusationis quæ donata sunt auferre debuit, cum causa liberalitatis a criminatione separata sit.
subscriptio PP․ III k․ April․ Gordiano A․ et Aviola conss.[a․ 239]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
