Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.13.1

DE REI UXORIÆ ACTIONE IN EX STIPULATU ACTIONEM TRANSFUSA ET DE NATURA DOTIBUS PRÆSTITA

inscriptio Imp․ Iustinianus A․ ad populum urbis Constantinopolitanæ et universos provinciales

C.5.13.1pr. Rem in præsenti non minimam adgredimur, sed in omni pæne corpore iuris effusam, tam super rei uxoriæ actione quam ex stipulatu, earum communiones et differentias resecantes et in unum tramitem ex stipulatu actionis totum rei uxoriæ ius, quod dignum esse valere censemus, concludentes.

C.5.13.1.1 Rei uxoriæ itaque actione sublata sancimus omnes dotes per ex stipulatu actionem exigi, sive scripta fuerit stipulatio sive non, ut intellegatur re ipsa stipulatio esse subsecuta.

C.5.13.1.1A Eodemque modo et si inutiliter facta est stipulatio: adiuvari enim eam magis quam evanescere oportet․ si enim, cum una in instrumento stipulatio valida inveniatur, et aliis inutilibus suam noscitur præstare fortitudinem, quare non ex nostra lege huiusmodi stipulationibus robur accedat legitimum? est enim consentaneum nobis, qui censemus, et ubi supposita stipulatio non est, intellegi eam fuisse adhibitam, multo magis etiam, si inutilis est, validam eam effici.

C.5.13.1.1B Et ut plenius dotibus subveniatur, quemadmodum in administratione pupillarium rerum et in aliis multis iuris articulis tacitas hypothecas inesse accipimus, ita et in huiusmodi actione damus ex utroque latere hypothecam, sive ex parte mariti pro restitutione dotis sive ex parte mulieris pro ipsa dote præstanda vel rebus dotalibus evictis, sive ipsæ principales personæ dotes dederint vel promiserint vel susceperint, sive aliæ pro his personæ, et dos sive adventicia sive profecticia sit secundum veteris iuris nominationem․

C.5.13.1.1C Ita enim et imperitia hominum et rusticitas nihil eis possit adferre præiudicium, cum nos illis et ignorantibus et nescientibus in hoc casu nostram induximus providentiam․ si enim et stipulationes et hypothecæ inesse dotibus intelleguntur et inutiles stipulationes emendantur, sic in posterum causa inveniatur valida et perfecta, quasi omnibus dotalibus instrumentis a prudentissimis iuris confectis.

C.5.13.1.1D Et nemo putet nos hæc sancire in his tantummodo dotibus, quæ instrumentis receptæ sunt: nihil enim prohibet, etsi sine scriptis dos vel detur vel promittatur vel suscipiatur, simili modo intellegi factam stipulationem et hypothecam ex utraque parte, quasi fuerit scripta․ et natura quidem ex stipulatu actionis hæc intellegatur, re uxoria in posterum cessante.

C.5.13.1.2 Sed etsi non ignoramus ex stipulatu actionem stricto iure esse vallatam et non ex bona fide descendere, tamen, quia novam naturam de dote stipulatio sibi invenit, accommodetur ei a natura rei uxoriæ etiam bonæ fidei beneficium.

C.5.13.1.2A Et omnes quidem eventus, quos dos ex stipulatu habet, maneat pro sui natura exercens: si quid autem optimum ex rei uxoriæ actione invenimus, hoc in præsenti specialiter ei addimus, ut sit et nova ista ex stipulatu quam composuimus et non propria tantum, sed etiam veteris actionis pulchritudine decorata.

C.5.13.1.3 Primum itaque quid naturale sit ex stipulatu actionis, exponatur, et ita, si quid ex actione rei uxoriæ supervenerit, addatur.

C.5.13.1.3A Sciendum itaque est edictum prætoris, quod de alterutro introductum est, in ex stipulatu actione cessare, ut uxor et a marito relicta accipiat et dotem consequatur, nisi specialiter pro dote ei maritus ea dereliquit, cum manifestissimum est testatorem, qui non hoc addidit, voluisse eam utrumque consequi.

C.5.13.1.4 Maneat ex stipulatu actionis ius ad successores et sine mora transmissionis incorruptum.

C.5.13.1.5 Taceat in ea retentionum verbositas․ quid enim opus est inducere ob mores retentionem alio auxilio ex constitutionibus introducto?

C.5.13.1.5A Vel ex qua causa ob res donatas retentio introducatur, cum sit donatori facultas per actionem in rem directam vel per utilem vel per condictionem suo iuri mederi?

C.5.13.1.5B Sed nec retentio ob res amotas necessaria est, cum pateat omnibus maritis rerum amotarum iudicium.

C.5.13.1.5C Sileat ob liberos retentio, cum ipse naturalis stimulus parentes ad liberorum suorum educationem hortatur.

C.5.13.1.5D Ne varium genus culpæ mariti contra uxores excogitent, ut possint eadem retentione contra eas uti, cum iam etiam imperialibus constitutionibus statutum sit, si culpa mulieris dissolutum fuerit matrimonium, quid fieri oportet.

C.5.13.1.5E Sed nec ob impensas in res dotis factas retentio satis esse nobis videtur idonea․ cum enim necessariæ quidem expensæ dotis minuunt quantitates, utiles autem expensæ non aliter in rei uxoriæ actione detinebantur nisi ex voluntate mulieris, non ab re est, si quidem voluntas mulieris intercedat, mandati actionem a nostra auctoritate marito contra uxorem indulgeri, quatenus possit per hanc hoc quod utiliter impensum est observari: vel si non intercedat mulieris voluntas, utiliter tamen res gesta est, negotiorum gestorum adversus eam sufficit actio.

C.5.13.1.5F Quod si voluptariæ sunt, licet voluntate eius expensæ, deductio operis quod fecit, sine læsione tamen prioris speciei, marito relinquatur, ut sit omnium retentionum expeditus tractatus et ex stipulatu actio merito secundum sui naturam nullam accipiat retentionem.

C.5.13.1.6 Illo procul dubio in ex stipulatu actione servando, ut, si decesserit mulier constante matrimonio, dos non in lucrum mariti cedat nisi ex quibusdam pactionibus, sed ad heredes mulieris ex stipulatu actio secundum sui naturam transmittatur, sive expressa fuerit sive ex hac lege inesse intellegatur.

C.5.13.1.7 Cum autem in exactione dotis ex stipulatu quidem actio naturaliter restitutionem dotis a parte mariti uxori ilico et in solidum fieri iubebat․ rei uxoriæ autem annua bima trima die in his quæ pondere numero mensura consistunt exactionem pollicebatur, et non in solidum, sed quantum maritus facere potest, si non dolo malo suam deminuit substantiam, in hac parte rudem figuram ex stipulatu damus actioni, ut, si matrimonium fuerit dissolutum nullo pacto adhibito, in tantum quidem maritus condemnetur, in quantum facere potest, quia hoc æquissimum est et reverentiæ debitum maritali, si non dolo malo versatus est: cautione videlicet ab eo exponenda, quod, si ad meliorem fortunam pervenerit, etiam quod minus persolvit, hoc restituere procuret.

C.5.13.1.7A Exactio autem dotis celebretur non annua bima trima die, sed omnimodo intra annum in rebus mobilibus vel se moventibus vel incorporalibus: ceteris videlicet rebus quæ solo continentur ilico restituendis, quod commune utriusque fuerat actionis.

C.5.13.1.7B Sin autem supersederit res mobiles vel se moventes vel incorporales post annale tempus restituere vel ceteras res statim post dissolutum matrimonium, etiam usuras æstimationis omnium rerum, quæ extra immobiles sunt, usque ad tertiam partem centesimæ ex bona fide introducendas maritus præstet: fructibus videlicet immobilium rerum parti mulieris ex tempore dissoluti matrimonii præstandis, similique modo pensionibus vel vecturis navium sive iumentorum vel operis servorum vel quæstu civilium annonarum et aliis quæ sunt eis similia parti mulieris restituendis.

C.5.13.1.8 Igitur et in sequenti capitulo sua ex stipulatu actio utatur natura, ut, si mulier a marito fuerit heres instituta et legis Falcidiæ ratio emerserit, etiam dotis debitum liceat ei sicuti alia debita ex substantia mariti subtrahere et sic quartam partem deducere.

C.5.13.1.9 Cumque ex stipulatu actio in his casibus quos enumeravimus propriam habeat naturam, necessarium est in sequenti tractatu ea exponere, quæ vel communia sunt utriusque actionis․ quæ in solam ex stipulatu actionem colligi oportet, vel propria quidem rei uxoriæ actionis, exinde autem ex stipulatu actioni accommodanda.

C.5.13.1.9A Itaque partus dotalium ancillarum, id est quæ æstimatæ non sunt, vel quæ servi dotales ex quacumque causa nisi ex re mariti vel operis suis adquisierint, ad mulierem pertinere utraque actio similiter voluit.

C.5.13.1.9B Fetus autem iumentorum et omnia quæ fructuum nomine continentur ad lucrum mariti pertineant pro tempore matrimonii, sive æstimata sive non æstimata sint.

C.5.13.1.9C Sed et novissimi anni, in quo matrimonium solvitur, fructus pro rata temporis portione debere utrique parti adsignari commune utriusque actionis est, in rebus scilicet non æstimatis․ æstimatarum enim rerum maritus quasi emptor et commodum sentiat et dispendium subeat et periculum expectet.

C.5.13.1.10 Cautione videlicet defensionis in specie, in qua dotem suæ uxoris vel nurus in familiæ herciscundæ iudicio præcipuam filius defuncti detrahit, secundum propriam naturam ex stipulatu actionis coheredibus suis præstanda.

C.5.13.1.11 Videamus igitur, quali incremento ei de rei uxoriæ actione accedente formare decet ex stipulatu actionem․ cumque iuris certi et indubitati est, si parens per virilem sexum adscendens dote pro filia vel nepte præstita emancipaverit eam vel ipse decesserit, in rei uxoriæ actione dotem omnimodo ad mulierem pertinere, etsi fuerit exheredata (quod non erat in ex stipulatu actione: ibi etenim velut aliæ actiones in omnes heredes actio dividebatur), æquissimum nobis visum est et in ex stipulatu actione mulierem dotem suam præcipuam accipere, etsi emancipata vel exheredata sit vel cum aliis heredibus scripta.

C.5.13.1.12 Quo a nobis recepto et aliæ multæ species promptum accipiunt exitum, cum dos possit et de inofficioso actionem excludere, maxime si sufficit ad quartam, et in collationem ferri, si intestatus pater familias decesserit, et testamento facto, quando hoc testator dixerit․ quæ omnia ex stipulatu actio a rei uxoriæ actione accipit.

C.5.13.1.13 Accedit ei et alia species a rei uxoriæ actione․ si quando etenim extraneus dotem dabat nulla stipulatione vel pacto pro restitutione eius in suam personam facto, quisquis is fuerat, mulier habebat rei uxoriæ actionem: quod antea in ex stipulatu actione non erat. stipulatione autem vel pacto interposito stipulator vel is qui paciscebatur habebat vel ex stipulatu vel præscriptis verbis civilem actionem.

C.5.13.1.13A In præsenti autem non sic esse volumus, sed si non specialiter extraneus dotem dando in suam personam dotem stipulatus est vel pactum fecerit, tunc præsumatur mulier ipsa stiputionem fecisse, ut ei dos ex huiusmodi casu accedat.

C.5.13.1.13B Neque enim in hac specie volumus videri extraneum tacitam stipulationem fecisse, ne, quod pro mulieribus introduximus, hoc adversus mulieres convertatur․ immo magis in huiusmodi dotibus, quæ ab extraneis dantur vel promittuntur, ipsa mulier videatur fecisse tacitam stipulationem, nisi expressim extraneus sibi dotem reddi pactus fuerit vel stipulatus, cum donasse magis mulieri quam sibi aliquid ius servasse extraneus non stipulando videtur.

C.5.13.1.13C Extraneum autem intellegimus omnem citra parentem per virilem sexum adscendentem et in potestate dotandam personam habentem: parenti enim tacitam ex stipulatu actionem donamus.

C.5.13.1.14 Et hoc ex rei uxoriæ actione simili modo ex stipulatu actioni accommodandum est․ si quando etenim post solutum matrimonium dos a patre petebatur, si quidem rei uxoriæ fuerat actio, non poterat solus pater sine consensu filiæ suæ agere: et si necdum actione mota ab hac luce fuerat subtractus et si lis contestata esset, ad filiam quasi proprium patrimonium dos revertebatur.

C.5.13.1.14A Quod non erat in ex stipulatu actione: ibi enim et solus exactionem habebat consensu filiæ non expectato et, si decedebat, ad suos heredes transmittebat․ sed rei uxoriæ ius et in ex stipulatu actionem transponere satis humanum, satis pium, satis utile matrimoniis est.

C.5.13.1.15 Et cum lex Iulia fundi dotalis Italici alienationem prohibebat fieri a marito non consentiente muliere, hypothecam autem nec si mulier consentiebat, interrogati sumus, si oportet huiusmodi sanctionem non super Italicis tantummodo fundis, sed pro omnibus locum habere.

C.5.13.1.15A Placet itaque nobis eandem observationem non tantum in Italicis fundis, sed etiam in provincialibus extendi․ cum autem hypothecam etiam ex hac lege donavimus, sufficiens habet remedium mulier, et si maritus fundum alienare voluerit.

C.5.13.1.15B Sed ne ex consensu mulieris hypothecæ eius minuantur, necessarium est et in hac parte mulieribus subvenire hoc tantummodo addito, ut fundum dotalem non solum hypothecæ titulo dare nec consentiente muliere maritus possit, sed nec alienare, ne fragilitate naturæ suæ in repentinam deducatur inopiam.

C.5.13.1.15C Licet enim Anastasiana lex de consentientibus mulieribus vel suo iuri renuntiantibus loquitur, tamen eam intellegi oportet in res mariti vel dotis quidem, æstimatas autem, in quibus dominium et periculum mariti est: in fundo autem inæstimato, qui et dotalis proprie nuncupatur, maneat ius intactum, ex lege quidem Iulia imperfectum, ex nostra autem auctoritate plenum atque in omnibus terris effusum et non tantum Italicis et sola hypotheca conclusum.

C.5.13.1.16 Illud etiam generaliter præsenti addere sanctioni necessarium esse duximus, ut, si qua pacta intercesserint vel pro restitutione dotis vel pro tempore vel pro usuris vel pro alia quacumque causa, quæ nec contra leges nec contra constitutiones sunt, ea observentur.

C.5.13.1.16A Sin autem repudio matrimonium fuerit dissolutum, omnia iura, quæ ex Theodosiana vel nostra lege descendunt, immutilata custodiantur.

C.5.13.1.16B Simili modo ea, quæ Anastasianæ legi pro his quæ bona gratia separantur enumerata sunt, firma illibataque permaneant.

C.5.13.1.16C Et generaliter quidquid sacratissimis constitutionibus vel libris prudentium cautum est, quod non contrarium huic legi inveniatur, et hoc in sua maneat firmitate et ex stipulatu actioni adgregetur, licet in re uxoria tractatum est.

C.5.13.1.16D Quæ omnia in his tantummodo dotibus locum habere censemus, quæ post hanc legem datæ fuerint vel promissæ vel etiam sine scriptis habitæ: instrumenta enim iam confecta viribus suis carere non patimur, sed suum expectare eventum.

subscriptio D․ k․ Nov․ Lampadio et Oreste conss. [a․ 530]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑