Codex Iustinianus 5.12.ult.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Iuliano pp.
C.5.12.31pr. Cum quidam dotes pro mulieribus dabant sive matres sive alii cognati vel extranei, recte quidem eas mariti sine monumentorum observatione suscipiebant: cum autem mulier redhibitionem casus stipulabatur et huiusmodi fortuitus casus evenisset, ipsa mulier utpote a se non facta donatione propter hoc, quod monumenta deerant․ necessitatem habebat actiones huiusmodi casus ad eum qui dotem dedit per cessionem transferre vel ipsas res reddere: et ita inveniebatur forsitan post prolixa matrimonii annorum curricula et liberos forte editos infelix mulier indotata.
C.5.12.31.1 Sancimus itaque in huiusmodi omnibus casibus nullis monumentis rem indigere, sed in omni persona ratas esse huiusmodi donationes et mulierem dotem suam ipsam habere, cum fortuitus casus hoc lucrum ei addiderit, et firmiter hoc apud eam permanere, nisi ipse, qui ab initio dotem dederit, sibi dari huiusmodi casum stipulatus est: tunc etenim, cum neque ab initio suspicio aliqua liberorum concurrit, sed sibi omnem rem ille qui dotem dedit pepigerit, huiusmodi tractatus habere locum non potest.
C.5.12.31.2 Atqui in aliis omnibus casibus, in quibus ipse non stipulatus est, tristitiæ suæ mulier hoc proprium habeat solacium per actionem dotis.
C.5.12.31.3 Similique modo si quis extraneorum (id est qui eum pro quo dat non in potestate habeat) pro alio ante nuptias donationem nupturæ dedit mulieri et necessaria monumenta adhibuerit, cum excedat summam legitimam donatio, vel non minor mater familias nuptura sit, non solum ad eam, cui ante nuptias donatio datur, monumenta suam habeant firmitatem, sed etiam ad illum pro quo dedit, ut, si lucrum ei ex dotalibus pactis accesserit, non hoc cedat donatori, sed in suum lucrum hoc maritus convertat firmumque et inrevocabile habeat, nisi donator et hic sibi reddi huiusmodi casum fuerit stipulatus, ne et in præfato casu simile anteriori vitium oriatur.
C.5.12.31.4 Sin autem minor quantitas sit vel ita res gesta sit, ut monumentorum ex omni parte nulla sit utilitas, et tunc donatio ad utramque personam valeat et maritus casum lucretur, nisi et hic donator eum stipulatus sit.
C.5.12.31.5 Præterea sancimus, si quis in dotem vel prædia vel certum reditum vel ædes vel panes civiles spopondit vel promisit, si ex tempore matrimonii biennium transactum sit, ilico redituum vel pensionum nec non panis civilis quæstum eum præstare, etiamsi non fuerint adhuc res principales traditæ: et si tota dos in auro sit, itidem post biennium usuras usque ad tertiam partem centesimæ præstari.
C.5.12.31.6 Sin autem aliæ res præter immobiles vel aurum fuerint in dote, sive in argento sive in muliebribus ornamentis sive in veste sive in aliis quibuscumque, si quidem æstimatæ fuerint, simili modo post biennium et earum usuras ex tertia parte currere: æstimatione earum, quia et hoc apertius declarare oportet, ea intellegenda, quæ pro singulis speciebus facta est vel pro unoquoque genere dotalium specierum, id est pro argento vel pro ornamentis vel pro veste aliisque speciebus, et non esse exspectandam post singulas æstimationes unam coadunationem totius calculi, quod satis scrupulosum et per nimiam subtilitatem perniciosum est.
C.5.12.31.7 Sin autem minime res mobiles fuerint æstimatæ, ea post biennium observari, quæ leges post litem contestatam pro omnibus huiusmodi rebus definiunt.
C.5.12.31.8 Sin vero res permixtæ fuerint et partim in auro partim in aliis rebus mobilibus vel immobilibus, pro iam facta divisione omnia procedere․ licentia minime deneganda marito quando voluerit dotem petere, ne is qui debet putet sibi licentiam esse reditus vel pensiones vel usuras vel alias accessiones solventi dotis solutionem protelare: sed sive ante biennium sive postea voluerit dotem pars mariti petere, queat et secundum leges eam exigere.
subscriptio D․ XII k․ April․ Lampadio et Oreste vv․ cc․ conss.[a․ 530]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
