Codex Iustinianus 5.12.1
inscriptio Impp․ Severus et Antoninus AA․ Nicephoro
C.5.12.1pr. Evicta re, quæ fuerat in dotem data, si pollicitatio vel promissio fuerit interposita, gener contra socerum vel mulierem seu heredes eorum condictione vel ex stipulatione agere potest.
C.5.12.1.1 Sin autem nulla pollicitatio vel promissio intercesserit, post evictionem eius, si quidem res æstimata fuerit, ex empto competit actio.
C.5.12.1.2 Sin vero hoc non factum est, si quidem bona fide eadem res in dotem data est, nulla marito competit actio: dolo autem dantis interposito de dolo actio adversus eum locum habebit, nisi a muliere dolus interpositus sit: tunc enim, ne famosa actio adversus eam detur, in factum actio competit.
subscriptio PP․ k․ Aug․ Muciano et Fabiano conss.[a․ 201]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
