Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Codex Iustinianus 5.1.5

DE SPONSALIBUS ET ARRIS SPONSALICIIS ET PROXENETICIS

inscriptio Impp․ Leo et Anthemius AA․ Erythrio pp.

C.5.1.5pr. Mulier iuris sui constituta arrarum sponsalium nomine usque ad duplum teneatur, id est in id quod accepit et aliud tantundem nec amplius, si post completum vicesimum quintum annum vel post impetratam veniam ætatis atque in competenti iudicio comprobatam huiusmodi arras suscepit: in simplum autem, id est tantummodo quod accepit, si minoris ætatis est, sive virgo sive vidua sit, sive per se sive per tutorem vel curatorem vel aliam personam easdem arras acceperit.

C.5.1.5.1 Patrem vero vel matrem, legitimæ videlicet ætatis constitutos, sive simul sive separatim arras pro filia susceperint, avum autem vel proavum pro nepte seu pronepte in duplum tantummodo convenit teneri.

C.5.1.5.2 Quæ ita custodiri censemus, si non propter personam vel condicionem aut aliam causam legibus vel generalibus constitutionibus interdictam futurum matrimonium constare prohibetur: tunc enim quasi nullo facto, utpote sine causa easdem arras præstitas tantummodo reddi consequens esse præcipimus.

C.5.1.5.3 Hoc quoque his adicimus, ut etiam, si legibus prohibitæ non sint speratæ nuptiæ, post arras autem sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter turpem vel impudicam conversationem aut religionis vel sectæ diversitatem recusaverit vel eo, quod quasi vir coitum, ex quo spes subolis oritur, facere non potuerit, vel ob aliam iustam excusationis causam, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem vel parentes eius cognovisse, sibi debeant imputare.

C.5.1.5.4 Sin vero horum ignari sponsalicias arras susceperint vel post arras datas aliqua iusta causa pænitentiæ intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur.

C.5.1.5.5 Quæ omnia simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris præstitis custodiri censemus: quadrupli videlicet poena, quæ anterioribus legibus definita erat, in qua et arrarum quantitas imputabatur, cessante, nisi specialiter aliud ex communi consensu inter contrahentes de eadem quadrupli ratione placuit.

C.5.1.5.6 Extra definitionem autem huius legis si cautio poenam stipulationis continens fuerit interposita, ex utraque parte nullas vires habebit, cum in contrahendis nuptiis libera potestas esse debet.

subscriptio D․ k․ Iul․ Constantinopoli Marciano cons.[a․ 472]

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑