Codex Iustinianus 4.7.3
inscriptio Impp․ Diocletianus et Maximianus AA․ Dizoni militi
C.4.7.3 Quod evitandi tirocinii causa dedisse te apud competentem iudicem ei de quo quereris indubia probationis luce constiterit, instantia eius recipies: qui memor censuræ publicæ post restitutionem pecuniæ etiam concussionis crimen inultum esse non patietur.
subscriptio PP․ III k․ Aug․ ipsis IIII et III AA․ conss.[a․ 290]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
