Codex Iustinianus 4.66.2
inscriptio Imp․ Iustinianus A․ Demostheni pp.
C.4.66.2pr. In emphyteuticariis contractibus sancimus, si quidem aliæ pactiones in emphyteuticis instrumentis fuerint conscriptæ, easdem et in aliis omnibus capitulis observari et de reiectione eius, qui emphyteusin suscepit, si solitam pensionem vel publicarum functionum apochas non præstiterit.
C.4.66.2.1 Sin autem nihil super hoc capitulo fuerit pactum, sed per totum triennium neque pecunias solverit neque apochas domino tributorum reddiderit, volenti ei licere eum a prædiis emphyteuticariis repellere: nulla ei adlegatione nomine meliorationis vel eorum quæ emponemata dicuntur vel poenæ opponenda, sed omnimodo eo, si dominus voluerit, repellendo neque prætendente, quod non est super hac causa inquietatus, cum neminem oportet conventionem vel admonitionem expectare, sed ultro sese offerre et debitum spontanea voluntate persolvere, secundum quod et anteriore lege nostri numinis generaliter cautum est.
C.4.66.2.2 Ne autem ex hac causa dominis facultas oriatur emphyteutas suos repellere et reditum minime velle suscipere, ut ex huiusmodi machinatione triennio elapso suo iure is qui emphyteusin suscepit cadat, licentiam ei concedimus attestatione præmissa pecunias offerre hisque obsignatis et secundum legem depositis minime deiectionis timere periculum․ D․ XV k․ Oct․ Chalcedone Decio vc. cons.
subscriptio [a․ 529]
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
